Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.3.13
lat seneca elder phi001 perseus lat1
utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable