Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.3.15
lat seneca elder phi001 perseus lat1
SILO POMPEIVS fecit quaestionem, qua GALLIO usus est, et adiecit: nihil acturum adulescentem, etiamsi damnauerit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem. Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia tractabat, non ut quaestionem; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem. “Nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio: non potes accusare; nihil enim tibi proderit, etiamsi damnaueris; morieris; lex enim si non exoraueris perire te uult; non exoras autem etiamsi damnas.” quare hoc non in quaestionis loco ponebat?