Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.3.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
CESTI PII. Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat et tamen nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater. Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? “Impetraui,” inquit, “ab illo:” alii aiunt illum a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti uirginem, cum tam libenter uiueres? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable