LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 2.3.9

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Pars altera. ARELLI FVSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer, nisi superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam patris iudicio? misereor. Miserere, patec: scis quam breuis sit aduocatio mea. “Misereor,” inquit; uis uerum dicam quid dixerit? “patris tui.” unde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem ?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable