Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.4.12
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable