Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.4.13
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: iam iste ex imo per adoptionem nobilitati inseritur; et alia in hanc summam. Maecenas innuit Latroni” festinare Caesarem; finiret iam declamationem. Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse; effecisse enim illum non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. Tanta autem sub diuo Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M. Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, at Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat et M. Agrippa dicebatur. cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret: “Agrippa, M. et quod in medio est” — uolebat Vipsanium intellegi — “concurrite: Agrippa, malum habebis; responde si dis placet, Marce.” Vtique mihi uidetur admiratione dignus diuus Augustus sub quo tantum licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam dictum perdere. Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare quidem errorem suum potuit. nihil est autem crudelius quam sic offendere, ut magis sis offensurus si satisfeceris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable