Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.4.5
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Altera pars. Porci Latronis. Quem honestius subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater. FVSCI ARELLI patris. Errat si quis me putat pecunia moueri. primum adsueui coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem. Romani Hisponis. Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. uere mimicae nuptiae, in quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus. ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet expectabo donec e meretrice liberos tollas ? Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable