Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.4.8
lat seneca elder phi001 perseus lat1
scires, si mecum fuisses. ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit: — certe laudatum est cum diceret — exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mauult uider recepisse puerum quam adduxisse; ex qua ratione est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omnis studiorum partes, Latini utique sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro in Messalae orationem disertissimam recitauit aeque compositam atque suasoriam (de) Theodoto declamauit per triduum. quae dixerit suo loco reddam, cum ad suasorias uenero. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable