LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 2.5.15

lat seneca elder phi001 perseus lat1

BVTEO, aridus quidem declamator, sed prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. aliud enim esse aiebat: “quae intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est;” aliud: “quae intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine.” hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat non sic fuisse quaerendum: an tyrannidis tempus excipi deberet? deinde, etiamsi non in aliis, an in hac † gradus esset? ipse sic in hac parte quaestionem diuidebat: an quaecumque quinquennio non peperit, tamquam sterilis dimitti possit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable