Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.5.16
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non destituunt sed non habent ? quidsi tyrannus uetuisset istam parere intra quinquennium? Et cum hoc uehementer impleuisset et probasset non omnes posse dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo transiit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset. et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest, quia in tyrannide non conceperat. aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt. Non dico quia torta est, hoc adhuc praetereo et aequitatis tractationi reseruo. set non peperit, quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.