Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.5.17
lat seneca elder phi001 perseus lat1
PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat: Latroni se adsentiri dicebat ideo, quia ista omnia semper tractanda per se essent, si haec mulier iniusti repudi ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur an legitime, sed an ingrate dimissa sit; itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt. Nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem. ALBVCIVS itaque decentissime fecit — solebat enim fere in aliquas figuras declamationem describere — et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati: † inquit putat emet an ullum beneficium a quo tamquam inique dimissa. Hinc omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis libere tractauit, deinde transiit in ingrati accusationem. CESTIVS simplicem pro uiro introduxit colorem: Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable