Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.6.6
lat seneca elder phi001 perseus lat1
CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat; si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit et adsidue dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum honestum senem sed prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi se esse? BLANDVS hac figura declamauit filium et pro abdicato respondit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable