LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 2.7.1

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego adeo longe ab eo uitio afui, ut magis timeam, ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli. non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea domo ream protraho, in qua iam nihil meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique fugerim, plus intra unam uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum damnatae perdendum est; tantum in istam diues amator effudit, ut post poenam quoque expediat fuisse adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable