Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.7.7
lat seneca elder phi001 perseus lat1
O nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! sic etiam qui inpudicas quaerunt, pudicas honorant? “Omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto, quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodiuit.” Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditis? Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est. “Sola heres esto, quamuis aliena, quamuis ignota; tantum quia pudica, quia incorrupta est.” Quid? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable