Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.pr.1
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit. Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus uerbis, dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciua quam laeta.