Passage
Seneca the Elder, Controversiae 2.pr.5
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.