Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.1.18
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Hoc loco dixit Latro rem ualde laudatam: “dixisses,” inquit, “te non posse.” ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid ergo ? sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit grauius etiam culleo fuisse, et adiecit hodieque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necessest illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable