LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.1.2

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.

Provenance