Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.1.20
lat seneca elder phi001 perseus lat1
De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable