Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.1.22
lat seneca elder phi001 perseus lat1
ARGENTARIVS non tamquam frater esset huius consili inuentor, dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS hoc colore usus est: non putaui patrem uelle utique occidi filium. uidebatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli: habes, inquam, frater.