LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.1.26

lat seneca elder phi001 perseus lat1

VARIVS GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur, quod captum non redemerim. adiecit: ou)k e)xrh=n lu/trwn: pai=s h)=n. et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepei/rasai, pa/ter, o(/ti kai\ ponhro\s e)ni/ote ui(o/s e)stin eu)/xrhstos. ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus est et belle accessit ad eam: th\n tou= eu)ploh/santos a)nagwgh\n a)/kouson. et cum de ipso nauigio diceret, pulchre coepit: ska/fos e)/rhmon a)no/stou tu/xhs. et ultimam descriptionis sententiam proposuit: nauago\s a)po\ lime/nwn a)nh=gen. et ad partem narrationis eleganter transiit: dih/ghsai nu=n, pa/ter, pw=s s' a)pe/lusen o( ou(/tws a)poluqei/s. GLYCON dixit: i)de/a kritou= e(no\s ou)k a)rkei= *K*A*T*A *M*K*N*E*P*P*N*A*U *T*I AV| *K*N*M*E nau=n e)steqei\s eu(ri/skei to\ mhde\n a)dikei=n tu/xh|.

Provenance