Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.1.4
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable