LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.2.10

lat seneca elder phi001 perseus lat1

necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. Colorem pro Popillio Lateo simplicem habuit: necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori? ALBVCIVS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLVS AESERNINVS eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum; scit “mortem nec inmaturum esse consulari nec miseram sapienti:” fiat aliquit noui quod non exspectat, quod non timet; non indignatur ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint. SILO POMPEIVS hoc colore usus est:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable