Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.2.12
lat seneca elder phi001 perseus lat1
“uocetur, inquit , Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.” CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis occide quem mori non uis.” Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable