Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.2.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. ALBVCI SILI. Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere, parricida est: sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit ceruices loquentis: haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandauit Antonius. Duo fecit parricidia quorum alterum audistis, alterum uidistis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable