LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.2.5

lat seneca elder phi001 perseus lat1

HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI BASSI. “Proscriptus, inquit, erat Cicero.” pater certe tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable