Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.2.8
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari. statim illo ueniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est ciuilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest totiens euadere. licuit enim in bello et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem, ut quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable