Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.2.9
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Latro accusauit illum de moribus: primum quod sic uixisset, ut causam parricidi diceret; deinde quod patronum suum occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari quo absolutus est. Si “quis, inquit, uolet hodie parricidi me postulare, non poterit. quomodo quod crimen obici non potest, puniri potest?” An in bello ciuili acta obici non possint. Honeste dixit cum hunc locum tractaret VARIVS GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus. Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa diuisit: an etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet necessitas conpellere. Hoc loco Lateo dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret; Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable