Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.3.1
lat seneca elder phi001 perseus lat1
CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo? nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri mei coepi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable