Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.3.10
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Ab bis huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea, aut enim me aut filium meum uoluit occidere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable