Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.3.5
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: numquid deprendisti? non tamen habebitis quod multum de eo dubitetis: quod negat parricidium, quod confitetur uenenum est. “Mori, inquit, uolo.” uiuo patre et hoc parricidium est. Miser aeque timui ne biberet uenenum quam ne daret. ARELLI FVSCI patris. “Mihi, inquit, paraui uenenum;” ne quis dubitet an alium possit occidere. IVNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mauolt mori quam patrem uidere. Quomodo uoltis magis probem uobis illum me mori uoluisse? non uolt mori. “Mori, inquit, uolui.” quare? quia ter uicisti? Si mihi creditis, parricidium facere uoluit; si isti, a me parricidium fieri uoluit. Qualis est reus cuius hoc unum patrocinium est, indignum se uita fuisse ? Dico tam inuisum illi fuisse patrem, ut occidere uoluerit: ipse fatetur tam inuisum sibi fuisse, ut occidere uoluerit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable