LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.3.9

lat seneca elder phi001 perseus lat1

et plurimos deinceps uersus referebat Publili disertissimos. deinde auctorem huius uiti quod ex captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo primum ad LABERIVM transisse hoc studium imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad uirtutem transtulissent. Nam ut transeam innumerabilia quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi eius quidquid modo tolerabile habent tale habeant, id quod Cicero in Laberium diuus Iulius ludis suis mimum produxit, deinde equestri illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria; omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant, gratiam referret. Cicero in utramque rem iocatus est, misit enim ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit: atqui soles duabus sellis sedere. uterque elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable