Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.4.1
lat seneca elder phi001 perseus lat1
CESTI PII. Non est quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur; omnia facit ne filius alligetur. Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc caeca erat. ALBVCI SILI. Deduxi ad te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere, hoc par ne piratae quidam diuiderent. Si uellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alimenta reddes? si pascere non uis matrem, exspecta saltem ut efferas. TRIARI. Legem attulit qua catenas minetur, causam qua timet. Marcelli AESERNINI. Si perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab illis alimenta; et uirum meum pascunt. FVLVI Sparsi. Mater si non pascitur peritura est; pater etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IVLI BASSI. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable