LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.4.10

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse: inter sepulcra monumenta sunt; et cum scolastici maximo clamore laudarent, inuectus est in eos ut debuit et hoc effecit, ut in reliquum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias uerentur. GLYCON dixit: *para/qei, mh=ter, e)pilabou= te/knou: talai/pwre ou)de\ ble/peis o(\n krath/sh|s. ei)/ me/, fhsin, ou) tre/feis, e)pi/meinon, i(/na qa/yh|s. HYBREAS in hac controuersia dixit: *te/knon, ka)/|n me feu/gh|s, katalhyomai/ se e)paitou=sa. Hoc quibusdam corruptum uidebatur, ROMANIVS tamen

Provenance