Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.4.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Patri tuo supersunt et oculi et alimenta. Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam oculos patri debeo. ARELLI FVSCI patris. Desertorem tuum aput patrem inuenies. Vari Gemini. Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre conludere! FVLVI Sparsi. Matri nihil timeo, si eam apud uos relinquo: patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi, ne plus marito praestiterit uxor. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable