LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.4.3

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparauit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet, an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit, ut diceret: hoc quod mater desiderat, utile est et patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle; utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS Graecus. BVTEO fatuam quaestionem mouerat primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset ad patris tantum pertineret. illis omnia priuilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut coarguenda sit, itaque transeo; illud unum quod dicebat Pollio ASINIVS referam: numquam debere temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem.

Provenance