Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.4.6
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, uindictam, sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque uerbis quoque horridioribus abstinendum quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius quem mouere uolumus adfectus molliendam. in epilogis nos de industria uocem quoque infringere et uultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator; conpositionem quoque illis mitiorem conuenire. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo uiolentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: rogo uos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable