Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.4.8
lat seneca elder phi001 perseus lat1
Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: “credite mihi, non est turpe misereri” et cetera; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae conpositionis sunt, sed infractae. In hac controuersia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EEVCTEMON, homo uenustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te uiderem, nesciebam rhetoras uictoriatos esse. Fuit autem Festi sententia: “captus est, inquit, pater.” si te capti mouent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus: an nescitis dici “captos luminibus?”