LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.5.11

lat seneca elder phi001 perseus lat1

VINICIVS, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. SENIANVS in hac eadem controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut intellegat et nondum ad eos quibus fingat. Haec finitio, inquit, ridicula est: “nihil est puero teste certius, utique quinquenni;” puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. Illud etiam uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio; nihil est autem inamabilius quam diligens stultitia.

Provenance