LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.5.2

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter; eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri tempus. uellet, tamen me nouercam habere noluerit. Quo mihi lumen? tantum admissuro nefas obtendenda nox est. “Quid, inquit, ante peccaui?” Dissimile est: memento enim de homicida quaeri; potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti ut discerneres illic quem leuiter uolnerare deberes. Videmus adactum in praecordia gladium: sic ego nouercam uulnerassem. Frater, quaero an uideris procuratorem nouissima nocte; nihil de prioribus quaero.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable