Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.5.7
lat seneca elder phi001 perseus lat1
DIVISIO. Has controuersias quae et defensionem habent et accusationem non eodem ordine omnes declamauerunt. quidam fuerunt qui ante defenderent quam accusarent, ex quibus Latro fuit. FVSCVS ARELLIVS: debet, inquit, reus in epilogo desinere. optime autem epilogum defensioni contexet; et homines magis defendenti quam accusanti . fauent. ultima sit pars quae iudicem fauentem possit dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut comparationem duorum reorum inirent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent; ex quibus fuit CESTIVS. Hoc non semper expedit. utique ei qui inbecilliorem partem habet, non est utile comminus congredi; facilius latent quae non comparantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable