LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.6.13

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit, mihi filiam meam cui uelim conlocare: isto modo et repudium cum remisero genero accusabor. Male conlocaui filiam: et multi alii. Quid tibi uidentur hi qui abducunt filias suas a † uari. sed male eam nec ob hoc damnabor. Tu patrem debes dementem accusare, non sanum regere. Ego istud an sine ratione fecerim uidebimus: satis est si sana mente feci. Deinde: an sic filiam conlocare debuerit. Hoc in haec diuisit: an etiamsi bene meruit seruus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia. deinde: an bene meruerit. De facto serui primum disputauit, deinde de animo. Factum quale enim est? dominam non stuprauit. auge beneficia: nec dominum occidit nec adulter domino uenenum dedit. non est beneficium scelere abstinere. et tyrannus permisit dominas rapere, non coegit. Deinde hoc beneficium eius quod laudas serua: alioqui iniuriam fecit, si non subducta est iniuriae sed reseruata: tunc tamen solacium fuisset, cum multis pati. Denique aliae in tyrannide passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in aliis stuprum uocabatur, in hac matrimonium: in aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus; denique illarum stupratores suffixi sunt, huius manumissus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable