Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.6.7
lat seneca elder phi001 perseus lat1
ARELLI FVSCI patris. Ex seruo gener, ex domina uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest, quam is status in libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute ? fugimus ne seruiremus. Felicitatem nostram in calamitatem conuertit: aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre, quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Seruo libertatem dedit, filiae seruitutem. Seruo filiam dedit, innocentiam abstulit. Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat: tyrannum enim laudare debebat. Seruus noster non stultus tergus et caput suum deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiam nunc optabo mentem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable