LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.6.8

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet conserua de cellulast eiecta. Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. 0 te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet? iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est. si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable