Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.7.13
lat seneca elder phi001 perseus lat1
ne quis filium meum uinceret timui; itaque professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; deinde ipse filio meo cessi. ALBVCIVS hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii adulescentem imperatorem fieri debere qualis Scipio fuisset, alii senem qualis Maximus fuit; senem nihil temere facturum. utriusque populo copiam feci. CESTIVS hoc colore usus est: noueram uitia fili mei; sciebam esse acrem adulescentem fortem, sed inconsideratum temerarium. itaque petii et reipublicae causa et fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable