Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.7.14
lat seneca elder phi001 perseus lat1
FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rempublicam uel in una domo ducem eligere. Hispo ROMANIVS simpliciter putauit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque uictum senem non ambientem. De me, inquit, queri non potestis; clamaui: “non est uobis utilis huius aetatis imperator.” Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis clamabam: “ducem senem eligite.” Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable