LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.7.6

lat seneca elder phi001 perseus lat1

“caue proditionem.” Vari Gemini. Nolite omnia expectare ab accusatore et occupato et uerecundo: reum intellegite; crimina audistis. Quaeris ante actae uitae crimina? non habeo: nihil tibi umquam filius obicere uoluit. Tam cito lassatae preces tuae sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest tacere proditionem nec filius loqui proditorem.

Provenance