LOGOI

Passage

Seneca the Elder, Controversiae 7.8.10

lat seneca elder phi001 perseus lat1

Color pro adulescente introductus est a LATRONE talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid fecerit: hodie magis quoque credere de facto suo quam scire; recusasse autem non ne duceret uxorem, sed ut sua uoluntate duceret; et iudices non audisse sollicite, sed faciles fuisse quasi de nuptiis ageretur. VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam, sed iudicem offendet. CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire, nec Varium Geminum confitentem, sed rapuisse apertius negauit. uerum, inquit, inueniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum. SILO POMPEIVS dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. Non placebat LATRONI color: minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et sciens mentitus est. Contradicebat SILO non posse ulli fidem fieri aliquem nescire an rapuerit.

Provenance