Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.8.11
lat seneca elder phi001 perseus lat1
HISPANVS CORNELIVS: non subducere illi, inquit, maritum uolui, sed honestiorem dare. Digna est, inquit, tam misericors puella quae non uideatur nupsisse raptori. Hispo Romanius ait, illos sodales qui illuni noctu inpulerant circumstetisse et dixisse: non est quam rapuisti; alia fuit. timuit ne illi quam rapuerat faceret iniuriam. ARGENTARIVS dixit: uellem mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus. Non causa tua illum premit, sed optio, dum unusquisque iudex dicit: “quid habet quod tantopere recuset? putes de capite agi; et ipse ait se non nolle ducere uxorem, sed titulum recusare. nempe uictus ducet uxorem. non est sollicite de eo iudicandum cui damnato gratulandum est.” SILO hoc colore usus est: confusum adulescentem subito et tanto tumultu parum sibi constitisse; et negasse quia perturbatus erat, et perseuerasse quia negauerat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable