Passage
Seneca the Elder, Controversiae 7.8.2
lat seneca elder phi001 perseus lat1
et non semel mori satius est? Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices, tutius est peccare quam erubescere ? Dignior poena erat, si id peccasset quod meminisse posset. Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et uos amici propinquique, et tu mater, ac pater. Quid est, puella? ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit; ad illum magistratus ueniat. Non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari uis, nisi ubi occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam irascitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable